Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Eximi autem debent veteres vel vitiosi, et relinqui maxime integri ac melle pleni, et siqui [*]()pullos continent, ut examini progenerando reserventur. [*](in concordia ac: in cordia SA. ) [*](eiusdem ac: eius quem SA. ) [*](sint Aac: sunt S. ) [*](post siqui add. tamen SAac. )
Castratae deinde alvi si quae transversos favos in aditu habebunt, convertendae erunt, ut alterna vice posteriores partes vestibula [*]()fiant. Sic enim proxime cum [*]()castrabuntur, veteres potius favi quam novi eximentur, ceraeque novabuntur,[*]()quae tanto deteriores sunt, quanto vetustiores. Quod si forte alvearia circumstructa et immobilia fuerint, curae 'erit nobis, ut semper modo a posteriore modo a priore[*]()parte castrentur. Idque neri ante diei quintam horam debebit, deinde repeti vel post nonam, vel postero mane.
Sed quotcunque favi sunt demessi, eodem die, dum tepent, conficere mel convenit. Saligneus qualus, vel tenui vimine rarius contextus saccus, inversae metae similis, qualis est quo vinum liquatur, obscuro loco suspenditur: in eum deinde carptim [*]()congeruntur favi.[*]()Sed adhibenda cura est, ut separentur eae partes cerarum, quae vel pullos habent, vel rubras [*]()sordes. Nam sunt mali saporis, et succo suo mella corrumpunt.
Deinde ubi liquatum mel in subiectum alveum de- [*](fumus ac: fumis S: om. A. ) [*](itaque—tentantes om. A. ) [*](vestibula c: -o SAa. ) [*](cum ac: om. SA. ) [*](veteres—renovabuntur ac: om. SA. ) [*](modo a priore A ac: om. S. ) [*](carptim ac: -i SA. ) [*](favi ac: favis SA. ) [*](rubras ac: rubas SA. )