Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Verum maxime custodiendum est curatori, qui apes nutrit, cum alvos tractare debebit, uti pridie castus ab rebus venereis, neve temulentus,[*]()nec nisi lotus ad eas accedat, abstineatque omnibus redolentibus esculentis,[*]()ut sunt salsamenta, et eorum omnia liquamina; itemque fetentibus acrimoniis alii vel ceparum ceterarumque [*]()rerum similium.

Duodequinquagesimo [*]()die ab aequinoctio verno, cum fit Vergiliarum exortus circa v idus Maias, incipiunt examina viribus et numero augeri. Sed et iisdem diebus intereunt quae paucas et aegras apes habent; eodemque tempore progenerantur in [*]()extremis partibus favorum amplioris magnitudinis quam sunt ceterae apes, eosque nonnulli putant esse reges. Verum quidam Graecorum auctores οἴστρουσ [*]()appellant ab eo, quod exagitent, neque patiantur examina conquiescere. Itaque praecipiunt eos enecari.

Ab exortu Vergiliarum ad solstitium, quod fit ultimo mense Iunio circa octavam partem Cancri, fere examinant alvi: quo tempore vehementius custodiri debent, ne novae soboles diffugiant. Tumque per- [*](incensis ac: impensis SA. ) [*](temulentus Ac: temulentis a: temolestus S. ) [*](estulentis a: esculentis c: exculcntis S: excultis A. ) [*](ceterarumque ac: om. Ac. ) [*](unde quinquagesimo SAac. ) [*](in ac: et SA. ) [*](οἴστρουσ SA: om. ac. a Gadflies or horseflies. )

v.2.p.484
acto solstitio usque ad ortum Caniculae, qui fere dies triginta sunt, pariter [*]()frumenta et favi demetuntur.[*]()Sed hi quemadmodum [*]()tolli debeant, mox dicetur, cum de confectura mellis praecipiemus.

Ceterum hoc eodem tempore progenerari posse apes iuvenco perempto, Democritus et Mago [*]()nec minus Vergilius prodiderunt. Mago quidem ventribus etiam bubulis idem fieri affirmat, quam rationem diligentius prosequi supervacuum puto, consentiens Celso, qui prudentissime ait, non tanto interitu pecus istud amitti,,ut sic requirendum sit.