Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

conferuntur. Idemque ait ex floribus ceras fieri, ex matutino rore mella, quae tanto [*]()meliorem qualitatem capiunt, quanto iucundiore sit materia cera confecta. Sed ante translationem diligenter alvos inspicere praecipit, veteresque et tineosos, et labantes [*]()favos eximere: nec nisi paucos et optimos reservare, ut simul etiam ex meliore flore quam [*](ab ac: om. SA. ) [*](felicitatem suppetere ac: om. SA. ) [*](transferuntur c: transportantur SAa. ) [*](hyblam A: hybleam Sc: hibleaem a. ) [*](ex matutino—tanto om. A. ) [*](labantis ac: labentis A: laventis S. )

v.2.p.494
plurimi fiant: eaque vasa, quae [*]()quis transferre velit, non nisi noctibus et sine concussione portare.

Mox vere transacto sequitur, ut dixi, mellis vindemia,2 propter quam totius anni labor exercetur. Eius maturitas intelligitur cum animadvertimus fucos ab apibus expelli ac fugari. Quod est genus amplioris incrementi, simillimum api, sed, ut ait Vergilius, ignavum pecus, et immune,3 sine industria favis assidens.