Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Post Arcturi exortum circa aequinoctium Librae (sicut dixi) favorum secunda est exemptio. Ab aequinoctio deinde quod conficitur circa VIII calend. Octobris ad Vergiliarum occasum diebus XL, ex floribus tamaricis [*]()et silvestribus frutectis apes collecta mella cibariis hiemis reponunt. Quibus nihil est omnino detrahendum, ne saepius iniuria contristatae velut desperatione rerum profugiant.

Ab occasu Vergiliarum ad brumam, quae fere conficitur [*]()circa VIII calend. Ianuarii in octava parte Capricorni, iam recondito melle utuntur examina, eoque usque ad Arcturi exortum sustinen- [*](concurrant SA: -cnt ac. ) [*](volitent SAac. ) [*](quod c: quoniam a: quam SA. ) [*](evolent SAac. ) [*](idque ac: atque SA. ) [*](enitescit SAa: emitescit c. ) [*](tamaricis ac: amaricis SA. ) [*](conficitur ac: confingitur SA. )

v.2.p.488
tur. Nec me fallit Hipparchi ratio, quae docet solstitia et aequinoctia non octavis sed primis partibus signorum confici. Verum in hac ruris disciplina sequor nunc Eudoxi et Metonis [*]()antiquorumque fastus astrologorum, qui sunt aptati [*]()publicis sacrificiis: quia et notior est ista vetus agricolis concepta opinio; nec tamen Hipparchi subtilitas pinguioribus,

ut aiunt, rusticorum Uteris necessaria est. Ergo Vergiliarum occasu primo statim conveniet aperire alvos, et depurgare quidquid immundi est, diligentiaque curare; quoniam per tempora hiemis non expedit movere aut patefacere vasa. Quam ob causam dum adhuc autumni reliquiae sunt,[*]()apricissimo die purgatis domiciliis opercula intus usque ad favos admovenda sunt, omni vacua parte sedis exclusa, quo facilius angustiae cavearum per hiemem con-calescant. Idque semper faciendum est etiam in iis alvis, quae paucitate plebis infrequentes sunt.

Quidquid deinde rimarum est aut foraminum, luto et fimo bubulo mixtis illinemus extrinsecus, nec nisi aditus, quibus commeent, relinquemus. Et quamvis porticu protecta vasa nihilo minus congestu culmorum et frondium supertegemus, quantumque res patietur, a frigore et tempestatibus muniemus.