Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
A Canicula fere post diem quinquagesimum Arcturus oritur, cum irroratis floribus thymi et cunilae thymbraeque apes mella confidunt: idque [*]()optimae 'notae enitescit [*]()autumni aequinoctio, quod est ante calend. Octobris, cum octavam partem Librae sol attigit. Sed inter Caniculae et Arcturi exortum cavendum erit, ne apes intercipiantur violentia crabronum, qui ante alvearia plerumque obsidiantur prodeuntibus.
Post Arcturi exortum circa aequinoctium Librae (sicut dixi) favorum secunda est exemptio. Ab aequinoctio deinde quod conficitur circa VIII calend. Octobris ad Vergiliarum occasum diebus XL, ex floribus tamaricis [*]()et silvestribus frutectis apes collecta mella cibariis hiemis reponunt. Quibus nihil est omnino detrahendum, ne saepius iniuria contristatae velut desperatione rerum profugiant.
Ab occasu Vergiliarum ad brumam, quae fere conficitur [*]()circa VIII calend. Ianuarii in octava parte Capricorni, iam recondito melle utuntur examina, eoque usque ad Arcturi exortum sustinen- [*](concurrant SA: -cnt ac. ) [*](volitent SAac. ) [*](quod c: quoniam a: quam SA. ) [*](evolent SAac. ) [*](idque ac: atque SA. ) [*](enitescit SAa: emitescit c. ) [*](tamaricis ac: amaricis SA. ) [*](conficitur ac: confingitur SA. )
ut aiunt, rusticorum Uteris necessaria est. Ergo Vergiliarum occasu primo statim conveniet aperire alvos, et depurgare quidquid immundi est, diligentiaque curare; quoniam per tempora hiemis non expedit movere aut patefacere vasa. Quam ob causam dum adhuc autumni reliquiae sunt,[*]()apricissimo die purgatis domiciliis opercula intus usque ad favos admovenda sunt, omni vacua parte sedis exclusa, quo facilius angustiae cavearum per hiemem con-calescant. Idque semper faciendum est etiam in iis alvis, quae paucitate plebis infrequentes sunt.