Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Optime tamen facit amelli radix, cuius est frutex luteus purpureus flos: ea cum vetere Amineo vino decocta exprimitur, et ita liquatus eius succus datur. Hyginus quidem in eo libro, quem de apibus scripsit, Aristomaehus, inquit, hoc modo succurrendum laborantibus existimat: primum, ut omnes vitiosi favi tollantur, et cibus ex [*]()integro recens ponatur; deinde ut fumigentur.
Prodesse etiam putat apibus vetustate corruptis examen novem contribuere, quamvis periculosum sit, ne seditione consumantur, verumtamen adiecta multitudine laetaturas.[*]()Sed ut concordes maneant, earum apium, quae ex alio domicilio trans-feruntur, quasi peregrinae plebis [*]()submoveri reges [*]()debent.[*]()Nec tamen dubium, quin frequentissimorum examinum favi, qui iam maturos habent pullos, transferri, et subici paucioribus debeant, ut tanquam novae prolis adoptione domicilia confirmentur.