Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Maximus autem annuus [*]()earum labor est initio veris, quo tithymali floret frutex, et quo [*]()amara ulmi semina sua promunt. Nam quasi novis pomis, ita his primitivis floribus illectae avide vescuntur post hibernam famem, alioqui [*]()citra satietatem [*]()tali non [*]()nocente cibo: quo [*]()cum se affatim repleverunt, profluvio alvi, nisi celeriter succurritur, intereunt. Nam et tithymalus maiorum quoque animalium ventrem solvit, et proprie ulmus apium. Eaque causa est, cur in regionibus Italiae,[*]()quae sunt eius generis [*]()arboribus consitae, raro frequentes durent apes.