Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Nam ex iis alvis, quae plures habent principes, dux unus eligitur: isque translatus ad eas, quae sine imperio sunt, rector constituitur. Potest autem minore molestia in iis domiciliis, quae aliqua peste vexata sunt, paucitas apium emendari.
Nam ubi cognita est clades frequentis alvi, si quos habet favos, oportet considerare: tum deinde cerae eius quae semina pullorum continet, partem recidere, in qua regii generis proles animatur. Est autem facilis conspectu, quoniam fere in ipso fine cerarum velut papilla uberis apparet eminentior et laxioris fistulae [*]()quam sunt reliqua foramina,