Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Cervus tamen compluribus annis sustineri potest. Nam diu iuvenis possidetur, quod aevi longioris vitam sortitus est. De minoris autem incrementi[*]()animalibus, qualis est lepus, haec praecipimus,[*]()ut in iis vivariis, quae maceria munita sunt, farraginis et olerum, ferae intubi lactucaeque semina parvulis arcolis per diversa spatia factis iniciantur. Itemque Punicum cicer, vel hoc vermiculum,[*]()nec minus hordeum, et cicercula condita ex horreo promantur, et aqua caelesti macerata obiciantur. Nam sicca non nimis ab lepusculis appetuntur.

Haec porro animalia vel similia his, etiam silente me, facile intelligitur, quam non expediat conferre in vivarium, quod vacerris circumdatum est: siquidem propter exiguitatem corporis facile clatris subrepunt, et liberos nactae [*]()egressus fugam moliuntur.

Venio nunc ad alvorum curam, de quibus neque diligentius quidquam praecipi potest, quam ab [*](educant SA: -ent ac. ) [*](aere mutandi ac: remutandi A: remuttendi S. ) [*](incrementis SAac. ) [*](praecipiemus SAac. ) [*](vernaculo SAac. ) [*](nacte Aac: nancte S. a See Book I. 1. 13 and note. )

v.2.p.428
Hygino iam dictum est, nec ornatius quam Vergilio, nec elegantius quam Celso. Hyginus veterum auctorum placita[*]()secretis dispersa monimentis industrie collegit: Vergilius poeticis floribus illuminavit: Celsus utriusque memorati adhibuit modum.

Quare ne attemptanda quidem nobis fuit haec disputationis materia, nisi quod consummatio susceptae professionis hanc quoque sui partem desiderabat, ne universitas inchoati operis nostri, velut membro aliquo reciso, mutila[*]()atque imperfecta [*]()conspiceretur. Atque ea, quae Hyginus fabulose tradita de originibus apum non intermisit, poeticae magis licentiae quam nostrae fidei concesserim.