Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Cervus tamen compluribus annis sustineri potest. Nam diu iuvenis possidetur, quod aevi longioris vitam sortitus est. De minoris autem incrementi[*]()animalibus, qualis est lepus, haec praecipimus,[*]()ut in iis vivariis, quae maceria munita sunt, farraginis et olerum, ferae intubi lactucaeque semina parvulis arcolis per diversa spatia factis iniciantur. Itemque Punicum cicer, vel hoc vermiculum,[*]()nec minus hordeum, et cicercula condita ex horreo promantur, et aqua caelesti macerata obiciantur. Nam sicca non nimis ab lepusculis appetuntur.