Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

plures educant fetus. Sin aliter, certe nec alieni generis [*]()coniungantur, ut Alexandrinae et Campanae.[*]()Minus enim impares suas [*]()diligunt, et ideo nec multum ineunt, nec saepius fetant. Plumae color non semper, nec omnibus idem probatus est: atque ideo qui sit optimus, non facile dictu est.

Albus, qui ubique volgo conspicitur, a quibusdam non nimium laudatur; nec tamen vitari debet in his, quae clauso [*]()continentur. Nam in vagis maxime [*](relinquat ac: relinquant SA. ) [*](tinnunculum edd.: titiunculum codd. ) [*](qui add. edd. ) [*](suspenduntur c: superponuntur SAa. ) [*](nec nimium novellae om. SA. ) [*](sic maritate ac: si marite SA. ) [*](alieni generis Sa: aliendi generis A: alienigene c. ) [*](alexandrina campane SA: alexandrine nec campane ac. ) [*](impares suas Ursinus: pares suos codd. ) [*](clauso Aac: cluso S. )

v.2.p.366
est improbandus, quod eum facillime speculatur accipiter. Fecunditas autem, quamvis longe minor sit quam est galliarum, maiorem tamen refert quaestum. Nam et octies anno pullos educat, si est bona matrix; et pretiis eorum dominicam [*]()complent arcam, sicut eximius auctor M. Varro nobis affirmat, qui prodidit etiam illis sevcrioribus temporibus paria singula milibus singulis sestertiorum solita venire.[*]()Nam nostri pudet seaculi, si credere volumus, inveniri qui quaternis milibus nummorum binas aves mercentur.