Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Eiusque parietes, ne iam dicta iteremus, ut in ornithone praecepimus, continuis cubilibus exeaventur: vel si non ita competit, paxillis adactis tabulae superponantur, quae vel loculamenta,[*]()quibus nidificcnt aves, vel fictilia columbaria recipiant, praepositis vestibulis, per quae ad cubilia [*](loculamenta c: locum lamenta SAa. a I.e. due south. )

v.2.p.362
perveniant. Totus autem locus et ipsae columbarum cellae poliri debent albo tectorio, quoniam eo colore praecipue delectatur hoc genus avium.

Nec minus extrinsecus levigari parietes,[*]()maxime circa fenestram: et ea sit ita posita, ut maiore parte hiberni diei solem [*]()admittat, habeatque appositam satis amplam caveam retibus emunitam, quae excludat accipitres, et recipiat egredientes ad apricationem columbas, nec minus in agros emittat matrices, quae ovis vel pullis incubant, ne quasi gravi perpetuae custodiae servitio contristatae senescant.

Nam cum paulum circa aedificia volitaverint, exhilaratae re-creantur, et ad fetus suos vegetiores redeunt, propter quos ne longius quidem evagari aut fugere conantur. Vasa, quibus aqua praebetur, similia esse debent gallinariis, quae colla bibentium admittant, et cupientes lavari propter angustias non recipiant. Nam id facere eas nec ovis nec pullis, quibus plerumque incubant, expedit.