Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Quidam leviter obligant crura, [*](dominicam SAae: domini edd. ) [*](venire edd.: veniri codd. ) [*](eluant edd.: heluat codd. ) [*](potest ac: pontes SA. ) [*](copiosum cibum ac: copiosus cibum S: copiosus cibus A. ) [*](parentibus A: parientibus Sac. a R.R., 7. 10. b The Rion, flowing into the Black Sea from the east. )

v.2.p.368
quoniam si frangantur, dolorem, et ex eo maciem fieri putant. Sed nihil ista res pinguitudinis efficit. Nam dum vincula exercre conantur, non conquiescunt: et hac quasi exercitatione corpori nihil adiciunt. Fracta crura non plus quam bidui, aut summum tridui dolorem afferunt, et spem tollunt evagandi.

Turturum educatio supervacua est: quoniam id genus 1 in ornithone nec parit nec excludit. Vola-tura ita ut capitur, farturae destinatur: eoque leviore cura, quam ceterae aves saginatur: verum non omnibus temporibus.2 Nam per hiemem, quamvis adhibeatur opera, difficulter crescit,3 et tamen, quia maior est turdi copia, pretium turturum minuitur.