Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Potest[*]()tamen etiam in hoc aviario, sicut dictum est, sagina exerceri. Nam si quae steriles aut sordidi coloris interveniunt, similiter ut gallinae farciuntur. Pulli vero facilius sub matribus pinguescunt, si iam firmis, prius quam subvolent, paucas detrahas pinnas, et obteras crura, ut uno loco quiescant, praebeasquc copiosum cibum [*]()parentibus,[*]()quo et se et eos abundantius alant.