Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Verum habeant ex utraque parte foramina: unum, quo caput exseratur; alterum, quo cauda clunesque, ut et cibos capere possint et cos digestos sic edere, ne stercore coinquinentur. Substernatur [*](omnis sal ac: omnes salis S: omnes es salis A1: omne sal A2. )
Cibus autem praebetur hordeacea farina, quae cum est [*]()aqua conspersa et subacta, formantur offae, quibus aves saginantur.[*]()Eae [*]()tamen primis diebus dari parcius debent, dum plus concoquere consuescant. Nam cruditas vitanda [*]()est maxime, tantumque praebendum, quantum digerere possint: neque ante recens admovenda est, quam tentato gutture apparuerit nihil veteris escae remansisse.
Cum deinde satiata est avis, paululum deposita cavea [*]()dimittitur, sed ita ne vagetur, sed potius, si quid est quod eam stimulet aut mordeat, rostro persequatur. Haec fere communis est cura farcientium. Nam illi qui volunt [*]()non solum opimas, sed etiam teneras aves efficere, mulsea recente [*]()aqua praedicti generis farinam conspergunt, et ita farciunt: nonnulli tribus aquae partibus unam boni vini miscent, madefactosque triticeo pane obesant avem; quae prima luna (quoniam id quoque custodiendum est) saginari coepta, vicesima pergliscit.