Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Pulli autem duarum aut trium avium exclusi,[*]()dum adhuc teneri sunt, ad unam, quae sit melior nutrix, transferri debent, sed primo quoque die, dum mater suos et alienos propter similitudinem dignoscere non potest. Verumtamen servare oportet modum. Neque enim debet maior esse quam triginta capitum. Negant [*]()enim hoc ampliorem gregem posse ab una nutriri.
Numerus ovorum, quae subiciuntur, impar observatur,[*]()nec semper idem. Nam primo tempore, id est mense Ianuario, quindecim, nec unquam plura subici debent: Martio, XIX,[*]()nec his pauciora: unum et viginti Aprili:[*]()tota deinde aestate usque in calendas Octobris totidem.[*]()Postea supervacua est huius rei cura, quod frigoribus exclusi pulli plerumque intereunt.
Plerique tamen etiam ab aestivo solstitio non putant bonam pullationem, quod ab eo tempore etiam si facilem educationem habent, iustum tamen non capiunt incrementum. Verum suburbanis [*](educant a: educent SAc. ) [*](convenient S: conveniet a: conveniunt A: convenit c. ) [*](exclusi edd.: excusi SA: excussi ac. ) [*](negant Aa: necant S: negat c. ) [*](impar observatur om. S. ) [*](Martis XIX edd.: Maio viii (aut novem) SAac. ) [*](unum et viginti Aprili edd.: undecim Aprili SAa: unde cum Aprili c. ) [*](totidem edd.: tredecim (aut XIII) SAac. )