Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Observare itaque dum edant ova, et [*]()confestim circumire oportebit cubilia, ut quae nata sunt recolligantur, notenturque quae quoque die sint edita, et quam recentissima supponantur glucientibus: sic enim appellant rustici aves eas quae volunt incubare; cetera vel reponantur, vel aere mutentur. Aptissima porro sunt ad excludendum recentissima quaeque. Possunt tamen etiam requieta supponi,

dum ne vetustiora sint quam dierum decem. Fere autem cum primum partum consummaverunt gallinae, incubare cupiunt ab idibus Ianuariis, quod facere non omnibus permittendum est; quoniam quidem novellae magis edendis, quam excludendis ovis utiliores sunt: inhibeturque cupiditas incubandi [*]()pinnula per nares traiecta.[*]()Veteranas igitur aves ad hanc rem eligi oportebit, quae iam saepius id fecerint;