Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Mos quoque, sicut in ceteris pecudibus, eligendi quamque optimam et deteriorem vendendi, servetur [*]()etiam in hoc genere, ut [*]()per autumni tempus omnibus annis, cum fructus earum cessat, numerus quoque minuatur. Submovebimus autem veteres, id est, quae trimatum excesserunt: item quae [*]()aut parum fecundae, aut parum bonae [*]()nutrices sunt, et praecipue quae ova vel sua vel aliena consumunt: nec minus, quae velut mares [*]()cantare atque etiam calcare [*]()coeperunt: item serotini pulli, qui ab solstitio nati capere iustum incrementum non potuerunt. In masculis autem non eadem ratio servabitur; sed tamdiu custodiemus generosos,
quamdiu feminas implere potuerint. Nam rarior est in his avibus mariti bonitas. Eodem quoque tempore [*](infricatur c: infricantur Aa: infriantur S. ) [*](cohortibus aqua potatur ac: cohortibus fuit aqua SA. ) [*](ordeo triticeo ac: hordeo tritico A: hordeo trittico S. ) [*](post servetur add. ne SA. ) [*](ut om. SA. ) [*](itemque aut parum S. ) [*](parum bonae om. SA. ) [*](velut mares ac: vel mane SA. ) [*]( atque etiam calcare om. SA: atque calcare a: aut etiam calcare c. )
Ovorum quoque longioris temporis custodia non aliena est huic curae: quae commode servantur per hiemem, si paleis obruas, aestate, si furfuribus. Quidam prius trito sale sex horis adoperiunt: deinde eluunt, atque ita paleis aut furfuribus obruunt. Nonnulli solida, multi etiam fresa faba coaggerant: alii salibus integris adoperiunt: alii muria tepefacta durant.
Sed omnis sal,[*]()quemadmodum non patitur putrescere, ita minuit ova, nec sinit plena permanere: quae res ementem deferret. Itaque ne in muriam quidem qui demittunt, integritatem ovorum conservant.
Pinguem quoque facere gallinam, quamvis fartoris, non rustici sit officium, tamen quia non aegre contingit, praecipiendum putavi. Locus ad hanc rem desideratur maxime calidus, et minimi luminis, in quo singulae caveis angustioribus vel sportis inclusae pendeant aves, sed ita coarctatae, ne versari possint.