Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

triti salis vulneribus infricatur.[*]()Id porro vitium maxime nascitur cum frigore et penuria cibi laborant aves: item cum per aestatem consistens in cohortibus aqua potatur: [*]()item cum ficus aut uva immatura nec ad satietatem permissa est, quibus scilicet cibis abstinendae sunt aves: eosque ut fastidiant efficit uva labrusca de vepribus immatura lecta, quae cum farre triticeo [*]()minuto cocta obicitur esurientibus, eiusque sapore offensae aves omnem aspernantur uvam. Similis ratio est etiam caprifici, quae dococta cum cibo praebetur avibus, et ita fici fastidium creat.