Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

submovetur. Sed et curandum erit, ut tepide habeantur. Nam nec calorem nec frigus sustinent. Optimumque est intra officinam clausos haberi cum matre, et post quadragesimum diem potestatem vagandi fieri. Sed primis quasi infantiae diebus pertractandi sunt, plumulaeque sub cauda clunibus [*]()detrahendae, ne stercore coinquinatae durescant et naturalia praecludant.

Quod quamvis caveatur, saepe tamen evenit, ut alvus exitum non habeat. Itaque pinna perfunditur, et iter digestis cibis praebetur. Saepe etiam iam [*]()validioribus factis, atque ipsis matribus etiam vitanda pituitae [*]()pernicies erit. Quae ne fiat, mundissimis vasis et quam purissimam praebebimus aquam: nec minus gallinaria semper fumigabimus, et emundata stercore liberabimus.

Quod si tamen pestis permanserit, sunt qui micas [*]()alii tepido madefaciunt oleo et[*]()'faucibus inserant. Quidam hominis urina tepida rigant ora, et tamdiu comprimunt, dum eas amaritudo cogat per nares emoliri pituitae nauseam.[*]()Uva [*]()quoque, quam Graeci ἀγρίαν σταφυλὴν vocant, cum cibo mixta prodest; [*]()vel eadem pertrita, et cum aqua potui data.