Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Incubantibus autem gallinis iuxta ponendus est cibus, ut saturae studiosius nidis immorentur, neve longius evagatae refrigerent ova, quae quamvis pedibus ipsae convertant,[*]()aviarius tamen cum desilierint matres, circumire debet,[*]()ac manu versare, ut aequaliter calore concepto facile animentur, quin etiam si qua unguibus laesa vel fracta sunt, ut removeat. Idque cum fecerit duodeviginti diebus,[*]()die undevigesimo animadvertat an pulli rostellis ova pertuderint, et auscultetur, si pipiant. Nam saepe propter crassitudinem putaminum [*]()