Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Habeat tamen etiam clausa oportet amplum vestibulum, quo prodeat, et ubi apricctur: idque sit retibus munitum, ne [*]()aquila vel accipiter involet. Quas impensas et curas, nisi locis,[*]()quibus harum rerum vigent pretia, non expedit adhiberi. Antiquissima est autem cum in omnibus pecoribus tum in hoc fides pastoris; qui nisi [*]()eam domino servat, nullus ornithonis quaestus vincet [*]()impensas. De tutela satis dictum est: nunc reliquum ordinem prosequemur.

Confecta bruma parere 6 fere id genus avium consuevit. Atque earum quae sunt fecundissimae, locis tepidioribus circa calendas Ianuarias ova edere incipiunt; frigidis autem regionibus eodem mense post idus.