Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Siccus etiam pulvis et cinis, ubicunque cohortem porticus vel tectum protegit, iuxta parietes re-ponendus est, ut sit quo aves se perfundant. Nam his rebus plumam pinnasque emundant: si modo credimus Ephesio Heraclito, qui ait sues caeno,

cohortales aves pulvere vel cinere [*]()lavari. Gallina post primam emitti, et ante horam diei undecimam claudi debet: cuius vagae cultus hic, quem diximus, [*](possit ac: possint SA. ) [*](possunt edd: potest SAac. ) [*](declinato SAac: declinante edd. ) [*](possitque ac: possintque SA. ) [*](cinere om. SA. a The well-known Ionian philosopher of the late 6th century B.C. )

v.2.p.340
erit: nec tamen alius clausae, nisi quod ea non emittitur sed intra ornithonem ter die pascitur maiore mensura. Nam singulis capitibus quaterni cyathi diurna cibaria sunt, cum vagis [*]()bini praebeantur.

Habeat tamen etiam clausa oportet amplum vestibulum, quo prodeat, et ubi apricctur: idque sit retibus munitum, ne [*]()aquila vel accipiter involet. Quas impensas et curas, nisi locis,[*]()quibus harum rerum vigent pretia, non expedit adhiberi. Antiquissima est autem cum in omnibus pecoribus tum in hoc fides pastoris; qui nisi [*]()eam domino servat, nullus ornithonis quaestus vincet [*]()impensas. De tutela satis dictum est: nunc reliquum ordinem prosequemur.