Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
nec tantum appetuntur iciunis. Cytisi folia semina-que maxime probantur, et sunt huic generi gratissima: neque est ulla regio, in qua non possit [*]()huius arbusculae copia esse vel maxima. Vinacea quamvis tolerabiliter pascant, dari non debent, nisi quibus anni temporibus avis fetum non edit: nam et partus raros, et ova faciunt exigua.
Sed cum plane post autumnum cessant a fetu, possunt[*]()hoc cibo sustineri. Attamen quaecunque dabitur esca per cohortem vagantibus, die incipiente, et iam in vesperum declinato,[*]()bis dividenda est, ut et mane non protinus a cubili latius evagentur, et ante crepusculum propter cibi spem temporius ad officinam redeant, possitque [*]()numerus capitum saepius recognosci. Nam volatile pecus facile custodiam pastoris decipit.
Siccus etiam pulvis et cinis, ubicunque cohortem porticus vel tectum protegit, iuxta parietes re-ponendus est, ut sit quo aves se perfundant. Nam his rebus plumam pinnasque emundant: si modo credimus Ephesio Heraclito, qui ait sues caeno,
cohortales aves pulvere vel cinere [*]()lavari. Gallina post primam emitti, et ante horam diei undecimam claudi debet: cuius vagae cultus hic, quem diximus, [*](possit ac: possint SA. ) [*](possunt edd: potest SAac. ) [*](declinato SAac: declinante edd. ) [*](possitque ac: possintque SA. ) [*](cinere om. SA. a The well-known Ionian philosopher of the late 6th century B.C. )
Habeat tamen etiam clausa oportet amplum vestibulum, quo prodeat, et ubi apricctur: idque sit retibus munitum, ne [*]()aquila vel accipiter involet. Quas impensas et curas, nisi locis,[*]()quibus harum rerum vigent pretia, non expedit adhiberi. Antiquissima est autem cum in omnibus pecoribus tum in hoc fides pastoris; qui nisi [*]()eam domino servat, nullus ornithonis quaestus vincet [*]()impensas. De tutela satis dictum est: nunc reliquum ordinem prosequemur.