Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

ne dum adsiliunt, pedibus ova confringant. Ascensus deinde avibus ad tabulata per utramque cellam datur iunctis parieti modicis asserculis, qui paulum formatis gradibus asperantur, ne sint advolantibus lubrici. Sed ab cohorte forinsecus praedictis [*]()fenestellis scandulae similiter iniungantur, quibus irrepant aves ad requiem nocturnam. Maxime autem curabimus ut et haec aviaria et cetera, de quibus mox dicturi sumus, intrinsecus et extrinsecus [*]()poliantur opere tectorio, ne [*]()ad [*]()aves feles habeant aut coluber accessum, et aeque noxiae prohibeantur pestes.

Tabulatis insistere dormientem avem non expedit, ne suo laedatur stercore; quod cum pedibus uncis adhaesit, podagram creat. Ea pernicies ut evitetur, perticae dolantur in quadrum, ne teres levitas earum supersilientem volucrem non recipiat. Conquadratae [*](superponant a: -ent SA: -at c. ) [*](qualis c: qualem SA: qualos a. ) [*](vimineis c: -os SAa. ) [*](que SAac. ) [*](inbolare SA. ) [*](praedictis SAac. ) [*](et extrinsecus ac: om. SA. ) [*](ne a: neque SAc. ) [*](ad om. A. )

v.2.p.336
deinde foratis duobus adversis parietibus induuntur,[*]()ita ut a tabulato pedalis altitudinis, et inter se bipedalis latitudinis spatio distent.

Haec erit cohortalis officinae dispositio. Ceterum cohors ipsa, per quam vagantur, non tam stercore, quam uligine careat. Nam plurimum refert aquam non esse in ea nisi uno loco, quam bibant, eamque mundissimam: nam stercorosa pituitam concitat. Puram tamen servare non possis, nisi clausam vasis [*]()in hunc usum fabricatis. Sunt autem, qui aut aqua replentur aut cibo plumbei canales, quos magis utiles esse ligneis aut fictilibus [*]()compertum est.