Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Neque enim debent ipsis nidis involare,[*]()

ne dum adsiliunt, pedibus ova confringant. Ascensus deinde avibus ad tabulata per utramque cellam datur iunctis parieti modicis asserculis, qui paulum formatis gradibus asperantur, ne sint advolantibus lubrici. Sed ab cohorte forinsecus praedictis [*]()fenestellis scandulae similiter iniungantur, quibus irrepant aves ad requiem nocturnam. Maxime autem curabimus ut et haec aviaria et cetera, de quibus mox dicturi sumus, intrinsecus et extrinsecus [*]()poliantur opere tectorio, ne [*]()ad [*]()aves feles habeant aut coluber accessum, et aeque noxiae prohibeantur pestes.