Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Nam etiam in iis ipsis locis ita crassos parietes aedificare convenit, [*](orienti Schneider: orientem codd. ) [*](singuli Sac: singula A. ) [*](avibus ac: animos SA. ) [*](fenestellae SAa: fenestrae c, Schneider. ) [*](aditet Schneider: habitet codd. ) [*](qui ac: quia S: qua A. )

v.2.p.334
ut excisa per ordinem gallinarum cubilia recipiant: in quibus aut ova edantur, aut excludantur pulli: hoc enim et salubrius et elegantius est, quam illud, quod quidam faciunt, ut, palis in parietes vehementer actis vimineos qualos superimponant.[*]()Sive autem parietibus ita, ut diximus, cavatis, sive qualis [*]()vimineis [*]()praeponenda erunt vestibula, per quae [*]()matrices ad cubilia vel pariendi vel incubandi causa perveniant.

Neque enim debent ipsis nidis involare,[*]()

ne dum adsiliunt, pedibus ova confringant. Ascensus deinde avibus ad tabulata per utramque cellam datur iunctis parieti modicis asserculis, qui paulum formatis gradibus asperantur, ne sint advolantibus lubrici. Sed ab cohorte forinsecus praedictis [*]()fenestellis scandulae similiter iniungantur, quibus irrepant aves ad requiem nocturnam. Maxime autem curabimus ut et haec aviaria et cetera, de quibus mox dicturi sumus, intrinsecus et extrinsecus [*]()poliantur opere tectorio, ne [*]()ad [*]()aves feles habeant aut coluber accessum, et aeque noxiae prohibeantur pestes.