Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Huius igitur villatici generis non spernendus est reditus, si adhibeatur educandi scientia, quam plerique Graecorum et praecipue celebravere Deliaci. Sed et hi, quoniam procera corpora et animos [*]()ad proelia pertinaces requirebant, praecipue Tanagri-cum genus et Rhodium probabant, nec minus Chalcidicum [*]()et Medicum, quod ab imperito vulgo litera mutata Melicum appellatur.

Nobis nostrum vernaculum maxime placet: omisso tamen illo studio Graecorum, qui ferocissimum quemque alitem certaminibus et pugnae praeparabant. Nos enim censemus instituere vectigal industrii patrisfamilias, non rixosarum [*]()avium lanistae, cuius plerumque totum patrimonium, pignus aleae, victor gallinaceus pyctes abstulit.

Igitur cui placebit sequi nostra praecepta, consideret oportet primum quam multas, et cuiusmodi parare debeat matrices, deinde qualiter eas tutari[*]()et pascere; mox quibus anni temporibus earum partus excipere; tum demum ut incubent et excludant efficere; postremo ut commode pulli educentur [*](animos ac: animos-a (a erasa) A: animosa S. ) [*](calehidicum Sc: ealcidicum Aa. ) [*](rixiosarum Sa. ) [*](tutari SAc: tueri a. a From Tanagra in Boeotia. b From Chalcis in the island of Euboea. c I.e. Persian. )

v.2.p.326
operam dare. His enim curis et ministeriis exercetur ratio cohortalis, quam Graeci vocant ὀρνιθοτροφίαν.