Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Nam quae limo caenoque lita sunt,[*]()ut ante iam dixi, conchyliis magis et iacentibus apta sunt animalibus. Neque est eadem lacus positio, quae recipit cubantes: neque [*]()eadem praebentur cibaria prostratis piscibus et rectis.[*]()Namque soleis ac rhombis et similibus animalibus humilis in duos pedes piscina deprimitur in ea parte litoris, quae profundi recessu [*]()nunquam destituitur.
Spissi deinde clatri marginibus infiguntur, qui super aquam semper emineant, etiam cum maris aestus intumuerit. Mox praeiaciuntur in gyrum moles, ita ut complectantur sinu suo, et tamen excedant stagni modum. Sic enim et maris atrocitas [*](post regio add. SA: oportet si quis in eo. ) [*](malorum codd. ) [*](plautas SA (= Greek πλωτάσ): flutas ac. ) [*](lita sunt S: litescunt Aac. ) [*](atque SAac. ) [*](rectis SA: erectis ac. ) [*](profundo recessu c: frondi recensu A: frondi recessu S: frondi recente a. )
Oportebit autem nonnullis locis moles intercidi more Maeandri parvis sed angustis itineribus, quae quantalibet hiemis saevitia mare sine fluctu transmittant. Esca iacentium mollior esse debet, quam saxatilium, nam quia dentibus carent, aut lambunt cibos, aut integros hauriunt, mandere quidem non possunt.
Itaque praeberi convenit tabentes aleculas,[*]()et salibus exesam chalcidem, putremque sardinam, nec minus scarorum [*]()branchias, vel quicquid intestini pelamis [*]()aut lacertus gerit: tum scombri, carcharique et elacata [*]()ventriculos[*]()et ne per singula enumerem, salsamentorum omnium purgamenta, quae cetariorum [*]()officinis everruntur. Nos autem plura nominavimus genera, non quia cuncta cunctis litoribus exeunt, sed ut ex his aliqua, quorum erit facultas, praebeamus.