Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Sin autem locus, ubi vivarium constituere censemus, pari libra cum aequore maris est, in pedes novem defodiatur piscina, et infra duos a[*]()summa parte cuniculis rivi perducantur; curandumque est, ut [*](exciditur ac: excitur SA. ) [*](haberi SAac. ) [*](a ac: ad SA. a Cf. Plautus, Rud. 4. 3. 5. )

v.2.p.410
largissime veniant, quoniam modus ille aquae iacentis infra libram maris non aliter exprimitur, quam si maior recentis freti vis incesserit.

Multi putant in eiusmodi stagnis longos [*]()piscibus recessus et flexuosos in lateribus specus esse fabricandos, quo sint opaciores aestuantibus latebrae. Sed si recens mare non semper stagnum permeat, id facere contrarium est. Nam eiusmodi receptacula nec facile novas admittunt aquas, et difficulter veteres emittunt: plusque nocet putris unda, quam prodest opacitas.

Debent tamen similes velut cellae parietibus ex-cavari, ut sint, quae protegant refugientes ardorem solis, et nihilominus facile, quam conceperint aquam, remittant. Verum meminisse oportebit, ut rivis, per quos exundat piscina, praefigantur [*]()aenei foraminibus exiguis cancelli, quibus impediatur fuga piscium. Si vero laxitas permittit, e litore scopulos, qui praecipue verbenis [*]()algae vestiuntur, non erit alienum per stagni spatia disponere, et quantum comminisci valet hominis ingenium, repracsentare faciem maris,