Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
quoniam odorata sunt. Omnis enim iacens piscis magis naribus escam, quam oculis vestigat. Nam dum supinus semper cubat, sublimiora [*]()aspectat, et ea quae in plano sunt dextra laevaque non facile pervidet. Itaque cum salsamenta obiecta sunt, eorum sequens odorem, pervenit ad cibos. Ceteri autem saxatiles aut pelagici [*]()satis ex his, sed recentibus melius pascuntur. Nam et alecula modo capta, et cammarus exiguusque gobio, quisquis denique est incrementi minuti piscis, maiorem alit.