Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Itaque praeberi convenit tabentes aleculas,[*]()et salibus exesam chalcidem, putremque sardinam, nec minus scarorum [*]()branchias, vel quicquid intestini pelamis [*]()aut lacertus gerit: tum scombri, carcharique et elacata [*]()ventriculos[*]()et ne per singula enumerem, salsamentorum omnium purgamenta, quae cetariorum [*]()officinis everruntur. Nos autem plura nominavimus genera, non quia cuncta cunctis litoribus exeunt, sed ut ex his aliqua, quorum erit facultas, praebeamus.