Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Stagnum censemus eximie optimum, quod sic positum est, ut insequens maris unda priorem submoveat, nec intra conseptum sinat remanere veterem. Namque id simillimum est pelago, quod agitatum ventis assidue renovatur, nec concalescere potest: quoniam gelidum ab imo fluctum revolvit in [*](consuetudine Aac: consuetudinem S. ) [*](vernacula c: vernaculo SAa. a Oblata melanurus. b Off the S. coast of Asia Minor. c Between Corsica and the Italian Riviera. d I.e. Gallia Cisalpina and Gallia Transalpina. e Between Spain and the Balearic Islands. )
Sed utcunque fabricatum est, si semper influente gurgite riget, habere [*]()debet specus iuxta solum, eorumque alios simplices, et rectos, quo secedant squamosi greges, alios in cochleam retortos, nec nimis spatiosos, in quibus muraenae delitescant; quamquam nonnullis commisceri eas cum alterius notae piscibus non placet: quia si rabie vexantur, quod huic generi velut canino solet accidere, saepissime persequuntur squamosos,
plurimosque mandendo consumunt; itineraque, si loci natura permittit, omni lateri piscinae dari convenit. Facilius enim vetus submovetur unda, cum quacunque parte fluctus urget, per adversam patet exitus. Hos autem meatus fieri censemus per imam consepti partem, si loci situs ita competit, ut in solo piscinae posita libella septem pedibus sublimius esse maris aequor ostendat: nam piscibus stagni haec in altitudinem gurgitis mensura abunde est. Nec dubium, quin quanto magis imo mari venit unda, tanto sit frigidior, quod est aptissimum nantibus.
Sin autem locus, ubi vivarium constituere censemus, pari libra cum aequore maris est, in pedes novem defodiatur piscina, et infra duos a[*]()summa parte cuniculis rivi perducantur; curandumque est, ut [*](exciditur ac: excitur SA. ) [*](haberi SAac. ) [*](a ac: ad SA. a Cf. Plautus, Rud. 4. 3. 5. )