Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Atque ut litorum sic et fretorum differentias nosse oportet, ne nos alienigenae pisces decipiant. Non enim omni mari potest omnis esse, ut helops, qui Pamphilio profundo nec alio pascitur: ut Atlantico faber, qui et generosissimis piscibus adnumeratur, in nostro Gadium municipio eumque prisca consuetudine [*]()zeum appellamus: ut scarus, qui totius Asiae Graeciaeque litoribus Sicilia tenus frequentissimus exit, nunquam in Ligusticum, nec per Gallias enavit ad Hibericum mare.