Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Quamobrem perduci ad haram debent, includique ut fetum edant: idque singulis semel fecisse satis est, quoniam unaquaeque recurrit eodem, ubi primo peperit. Sed novissimo fetu cum volumus ipsas incubare, notandi erunt uniuscuiusque partus, ut suis matribus [*](excudere codd.: excludere edd. )
Sed custodiri debet, ut ovis subiciantur herbae urticarum, quo quasi remedio medicantur, ne noceri possit excusis [*]()anserculis, quos enecant urticae, si teneros pupugerint. Pullis autem formandis excudendisque triginta diebus opus est, cum sunt frigora: nam tepidis XXV satis est. Saepius tamen anser trigesimo die nascitur.
Atque is dum exiguus est, decem primis diebus pascitur in hara clausus [*]()cum matre: postea cum serenitas permittit, producitur in prata, et ad piscinas. Cavendumque est, ne aut aculeis urticae compungatur, aut esuriens mittatur in pascuum: sed ante concisis intubis vel lactucae foliis saturetur. Nam si est adhuc parum firmus indigens ciborum pervenit in pascuum, fruticibus aut solidi-oribus herbis obluctatur ita pertinaciter, ut collum abrumpat. Milium quoque aut etiam triticum mixtum cum aqua recte praebetur. Atque ubi paulum se confirmavit, in gregem coaequalium compellitur, et hordeo alitur: quod et matricibus praebere non inutile est.