Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Extra villam deinde non longe ab aedificio si est stagnum vel flumen, alia non quaeratur aqua: sin aliter, lacus piscinaque manu fiant, ut sint quibus inurinare possint aves. Nam sine isto primordio non magis quam sine terreno recte vivere queunt.[*]()Palustris quoque,[*]()sed herbidus ager destinetur, atque alia pabula conserantur, ut vicia, trifolium, faenum Graecum, sed praecipue genus intubi, quod σέριν [*]()Graeci appellant. Lactucae quoque in hunc usum semina vel maxime serenda sunt, quoniam et mollissimum est olus, et libentissime ab his avibus appetitur. Tum etiam pullis utilissima est esca.