Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Sunt qui hordeum maceratum incubantibus apponant, nec patiantur matrices saepius nidum relinquere. Deinde pullis excusis primis quinque diebus polentam vel maceratum far,[*]()sicut pavonibus obiciunt. Non-nulli etiam viride nasturtium consectum minutatim cum aqua praebent, eaque eis est esca iucundissima.[*]()Mox ubi quattuor mensium facti sunt, farturae maximus quisque destinatur, quoniam tenera aetas praecipue habetur ad hanc rem aptissima: et est facilis harum avium sagina:[*]()nam praeter polentam et pollinem ter die nihil sane aliud dari necesse est, dummodo large bibendi potestas fiat, nec vagandi facultas detur, sintque calido et tenebricoso loco: