Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Numidicarum eadem est fere quae pavonum educatio. Ceterum silvestres gallinae, quae rusticae appellantur, in servitute non fetant: et ideo nihil de his praecipimus, nisi ut cibus ad satietatem praebeatur, quo sint conviviorum epulis aptiores. [*](ea eavea clausa ac: ex causam causaque SA. ) [*](ad quam ac: aquam SA. ) [*](singultus ac: singuli SA. ) [*](gallinaceo generi ac: gallinacei generis SA. )
Venio nunc ad eas aves, quas Graeci vocant ἀμφιβίουσ, quia non tantum terrestria, sed aquatilia quoque desiderant pabula, nec magis humo quam stagno consueverunt. Eiusque generis anser praecipue rusticis gratus est, quod nec maximam curam poscit, et solertiorem custodiam quam canis praebet.
Nam clangore prodit insidiantem, sicut etiam memoria tradidit in obsidione Capitolii, cum adventum [*]()Gallorum vociferatus est, canibus silentibus.[*]()Is autem non ubique haberi potest, ut existimat verissime Celsus, qui sic ait: anser neque sine aqua, nec sine multa herba facile sustinetur, neque utilis est locis consitis, quia quicquid rerum [*]()contingere potest, carpit.