Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Quod ubi factum est, mares sine rixa [*]()diducuntur [*]()in sua quisque saepta cum feminis, et aequaliter universus grex pascitur. Nam etiam in hoc genere pugnaces inveniuntur masculi, qui et a cibo et a coitu prohibent minus validos, nisi sint hac ratione separati. Fere autem locis apricis ineundi cupiditas exercet mares, cum Favonii spirare coeperunt, id est tempus ab idibus Februariis ante Martium mensem.

Signa sunt extimulatae libidinis, cum semetipsum veluti mirantem caudae gemmantibus pinnis protegit: idque cum facit, rotare dicitur. Post admissurae tempus confestim matrices custodiendae sunt, ne alibi quam in stabulo fetus edant: saepiusque digitis loca feminarum tentanda sunt. Nam in promptu gerunt ova, quibus iam partus appropinquat. Itaque includendae sunt incipientes,[*]()

ne extra clausum fetum edant: maximeque temporibus his, quibus parturiunt, pluribus stramentis [*](promiscue a: promisce SA: permixtae c. ) [*](proposueram portione ac: om. SA. ) [*](sine rixa ac: om. SA. ) [*](diducuntur S: deducuntur Aac. ) [*](incipientes SAac: incientes Ursinus, Schneider. )

v.2.p.380
exaggerandum est aviarium, quo tutius integri fetus excipiantur. Nam fere pavones, cum ad nocturnam requiem venerunt, praedictis perticis insistentes enituntur ova, quae quo propius ac mollius deciderint, illibatam servant integritatem. Quotidie ergo diligenter mane temporibus feturae stabula circumeunda erunt, et iacentia ova colligenda. Quae quanto recentiora gallinis subiecta sunt, tanto commodius exeluduntur:[*]()idque fieri maxime patrisfamilias rationi conducit.