Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

talibus locis excidunt. Ultima parte hiemis concitantibus libidinem cibis utriusque sexus accendenda venus est. Maxime facit ad hanc rem, si favilla levi torreas fabam, tepidamque des iciunis quinto quoque die. Nec tamen excedas modum sex cyathorum in singulas aves. Haec cibaria non omnibus promiscue [*]()spargenda sunt, sed in singulis saeptis, quae arundinibus contexi oportere proposueram, portione [*]()servata quinque feminarum et unius maris, ponenda sunt cibaria, nec minus aqua, quae sit idonea potui.