Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Pavonum educatio magis urbani3 patrisfamiliae, quam tetrici rustici curam poscit. Sed nec haec tamen aliena est agricolae captantis undique voluptates acquirere, quibus solitudinem ruris eblandiatur. Harum autem decor avium etiam exteros nedum dominos oblectat. Itaque genus alitum nemorosis et parvulis insulis, quales obiacent Italiae, facillime continetur. Nam quoniam nec sublimiter potest nec per longa spatia volitare, tum etiam quia furis ac noxiorum animalium rapinae metus non est, sine custode tuto vagatur, maioremque pabuli partem sibi acquirit.

Feminae quidem sua sponte tanquam servitio liberatae studiosius pullos enutriunt: nec curator aliud facere debet, quam ut diei certo tempore, signo dato, iuxta villam gregem convocet, et exiguum hordei concurrentibus obiciat, ut nec avis esuriat, et numerus advenientium recognoscatur. [*](populo Aac: populos S. ) [*](luxuria Se: luxoriae A: luxurio a, ) [*](urbani c: urbanis SAa, )

v.2.p.376

Sed huius possessionis rara conditio est. Quare mediterraneis locis [*]()maior adhibenda cura est: eaque sic administretur. Herbidus silvestrisque ager planus sublimi clauditur [*]()maceria, cuius tribus lateribus porticus applicantur, et in quarto duae cellae, ut sit altera custodis habitatio, atque altera stabulum pavonum. Sub porticibus deinde per ordinem fiunt arundinea saepta in modum cavearum, quales[*]()columbarii tectis superponuntur. Ea saepta distinguuntur velut clatris intercurrentibus calamis, ita ut ab utroque latere singulos aditus habeant.