Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Pavonum educatio magis urbani3 patrisfamiliae, quam tetrici rustici curam poscit. Sed nec haec tamen aliena est agricolae captantis undique voluptates acquirere, quibus solitudinem ruris eblandiatur. Harum autem decor avium etiam exteros nedum dominos oblectat. Itaque genus alitum nemorosis et parvulis insulis, quales obiacent Italiae, facillime continetur. Nam quoniam nec sublimiter potest nec per longa spatia volitare, tum etiam quia furis ac noxiorum animalium rapinae metus non est, sine custode tuto vagatur, maioremque pabuli partem sibi acquirit.