Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
tam large quidem ut supersit. Hanc quidam mandunt, et ita obiciunt. Sed istud in maiore numero facere vix expedit, quia nec parvo conducuntur qui mandant, et ab his ipsis aliquantum propter iucunditatem consumitur. Multi varietatem ciborum, ne unum fastidiant, praebendam putant; ea est, cum obiciuntur myrti et lentisci semina;
item oleastri et ederaceae baccae,[*]()nec minus arbuti.[*]()Fere enim etiam in agris ab eiusmodi volucribus haec appetuntur, quae in aviariis [*]()quoque desidentium [*]()detergent fastidia, faciuntque avidiorem volaturam, quod maxime expedit. Nam largiore cibo celerius pingue-scit. Semper tamen etiam canaliculi milio repleti apponuntur, quae est firmissima esca. Nam illa quae supra diximus, pulmentariorum vice dantur.