Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Locum aeque munitum et apricum, quam columbi desiderant: sed in eo transversae perticae perforatis parietibus adversis aptantur, quibus insideant, cum satiati cibo requi-

v.2.p.372
escere volunt. Eae perticae non altius a terra debent sublevari, quam hominis statura patitur, ut a stante contingi possint.

Cibi ponuntur fere partibus his ornithonis, quae super se [*]()perticas non habent, quo mundiores permaneant. Semper autem arida ficus diligenter pinsita et permixta polline praeberi debet,

tam large quidem ut supersit. Hanc quidam mandunt, et ita obiciunt. Sed istud in maiore numero facere vix expedit, quia nec parvo conducuntur qui mandant, et ab his ipsis aliquantum propter iucunditatem consumitur. Multi varietatem ciborum, ne unum fastidiant, praebendam putant; ea est, cum obiciuntur myrti et lentisci semina;