Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

est. Fabae quoque et similium leguminum, cum vilitas permittit, facienda est potestas, et utique vere, dum adhuc lactent [*]()viridia pabula, quae suibus plerumque nocent.[*]()Itaque mane priusquam procedant in pascua, conditivis cibis sustinenda [*]()sunt, ne immaturis herbis citetur alvus, eoque vitio pecus emacietur. Nec ut ceteri greges universi claudi debent, sed per [*]()porticus harae [*]()faciendae sunt, quibus aut a partu [*]()aut etiam praegnates includantur. Nam praecipue sues cater- [*](effodiantque R: et fodiantque SA. ) [*](stirpi SAac. ) [*](generibus om. SA. ) [*](recondenda S2: reconda S1A: recondita ac. ) [*](lactent ex cit. Palladii (III. 20. 3): lantiunt SA: lanciunt ) [*](nocet SA. ) [*](sustinenda SAac. ) [*](per om. SA. ) [*](harae om. SA. ) [*](parto SA. )

v.2.p.296
vatim atque incondite cum sunt pariter inclusae,

super alias aliae cubant et fetus elidunt. Quare, ut dixi, iunctae parietibus harae construendae sunt in altitudinem pedum quattuor, ne sus transilire septa queat. Nam contegi non debet, ut a superiore parte custos numerum porcorum recenseat, et si quem decumbens mater oppresserit, cubanti subtrahat. Sit autem vigilax, impiger, industrius, navus. Omnium, quas pascit, et matricum et iuniorum meminisse debet, ut uniuscuiusque partum consideret. Semper observet enitentem, claudatque ut in [*]()hara fetum edat.

Tum denotet [*]()protinus quot et quales sint [*]()nati, et curet maxime ne quis [*]()sub nutrice aliena educetur 5: nam facillime porci, si evaserint haram, miscent se, et scrofa cum decubuit, aeque alieno ac suo praebet ubera.