Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Hoc autem fit longinquis regionibus, ubi nihil nisi submittere expedit. Nam suburbanis lactens [*]()porcus aere [*]()mutandus est: sic enim mater non educando labori subtrahitur, celeriusque iterum conceptum partum edet. Idque bis [*]()anno faciet. Mares, vel cum primum ineunt semestres, aut cum saepius progeneraverunt, trimi [*]()aut quadrimi castrantur, ut possint pinguescere.

Feminis quoque vulvae ferro exulcerantur, et cicatricibus clauduntur, ne sint genitales. Quod facere non intelligo quae ratio compellat,[*]()nisi penuria cibi. Nam ubi est ubertas pabuli, submittere prolem semper expedit.

Omnem porro situm ruris pecus hoc usurpat. Nam et montibus et campis commode pascitur, melius tamen palustribus agris, quam sitientibus. Nemora sunt convenientissima, quae vcstiuntur [*]()quercu, subere, fago, cerris, ilicibus, oleastris, termitibus, corylis, pomiferisque silvestribus, ut sunt albae spinae, Graecae siliquae, iuniperus, lotus, pampinus, cornus, arbutus, prunus, et paliurus, atque achrades pyri. Haec enim diversis temporibus mitescunt, ac paene toto anno gregem saturant.

At ubi penuria est arborum, terrenum pabulum consectabimur-, et [*](ali Se: alti Aa. ) [*](laetis a: lactens c: lactes SA. ) [*](aere R: ae ru S: cru A. ) [*](vis A: quis S. ) [*](primi SA. ) [*](compellat R: -ant SA. ) [*](vertuntur SA. a Schneider is probably right in thinking that termes represents the Greek τέρμινθοσ. )

v.2.p.294
sicco limosum praeferemus, ut paludem rimentur, effodiantque[*]()lumbricos, atque in luto volutentur, quod est huic pecudi gratissimum; quin etiam aquis abuti possint: namque id fecisse maxime per aestatem profuit, et dulces eruisse radiculas aquatilis silvae, tanquam scirpi [*]()iuncique et degeneris arundinis,

quam vulgus cannam vocat. Nam cultus quidem ager opimas reddit sues, cum est graminosus, et pluribus generibus[*]()pomorum consitus, ut per anni diversa tempora mala, pruna, pyrum, multi-formes nuces ac ficum praebeat. Nec tamen propter haec parcetur horreis. Nam saepe de manu dandum est, cum foris deficit pabulum. Proper quod plurima glans vel cisternis in aquam vel fumo tabulatis recondenda [*]()