Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Hoc autem fit longinquis regionibus, ubi nihil nisi submittere expedit. Nam suburbanis lactens [*]()porcus aere [*]()mutandus est: sic enim mater non educando labori subtrahitur, celeriusque iterum conceptum partum edet. Idque bis [*]()anno faciet. Mares, vel cum primum ineunt semestres, aut cum saepius progeneraverunt, trimi [*]()aut quadrimi castrantur, ut possint pinguescere.

Feminis quoque vulvae ferro exulcerantur, et cicatricibus clauduntur, ne sint genitales. Quod facere non intelligo quae ratio compellat,[*]()nisi penuria cibi. Nam ubi est ubertas pabuli, submittere prolem semper expedit.