Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Attamen quia id facere gregibus amplis videtur [*](claudatq; ut in R: claudat in SA. ) [*](dinotet SA. ) [*](sunt SA. ) [*](ne quis S2: nutrix equis S1A. ) [*](aliene (-e A) ducetur SA: aliena educatur R. ) [*](unamque SA. ) [*](eandem R: eadem AS. )
Diligens autem porculator frequenter suile converrit, et saepius haras. Nam quamvis praedictum animal in pabulatione spurce versetur, mundissimum tamen cubile desiderat. Hic fere cultus est pecoris suilli recte valentis. Sequitur ut dicamus, quae sit cura vitiosi.
Febricitantium signa sunt, cum obstipae sues transversa capita ferunt, ac per pascua subito, cum paululum procurrerunt, consistunt, et vertigine correptae concidunt. Earum notanda sunt capita,