Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Tum denotet [*]()protinus quot et quales sint [*]()nati, et curet maxime ne quis [*]()sub nutrice aliena educetur 5: nam facillime porci, si evaserint haram, miscent se, et scrofa cum decubuit, aeque alieno ac suo praebet ubera.
Itaque porculatoris maximum officium est, ut unamquamque [*]()cum sua prole claudat. Qui si memoria deficitur, quo minus agnoscat cuiusque progeniem, pice liquida eandem [*]()notam scrofae et porcis imponat, et sive per literas sive per alias formas unumquemque fetum cum matre distinguat. Nam in maiore numero diversis notis opus est, ne confundatur memoria custodis.
Attamen quia id facere gregibus amplis videtur [*](claudatq; ut in R: claudat in SA. ) [*](dinotet SA. ) [*](sunt SA. ) [*](ne quis S2: nutrix equis S1A. ) [*](aliene (-e A) ducetur SA: aliena educatur R. ) [*](unamque SA. ) [*](eandem R: eadem AS. )
Diligens autem porculator frequenter suile converrit, et saepius haras. Nam quamvis praedictum animal in pabulatione spurce versetur, mundissimum tamen cubile desiderat. Hic fere cultus est pecoris suilli recte valentis. Sequitur ut dicamus, quae sit cura vitiosi.
Febricitantium signa sunt, cum obstipae sues transversa capita ferunt, ac per pascua subito, cum paululum procurrerunt, consistunt, et vertigine correptae concidunt. Earum notanda sunt capita,
quam in partem proclinent,[*]()ut ex diversa parte de auricula sanguinem mittamus. Item sub cauda duobus digitis a clunibus intermissis venam feriamus, quae est in eo loco satis ampla, eamque sarmento prius oportet verberari, deinde ab ictu [*]()virgae tu- [*](limen earum R: minearum SA. ) [*](quanta S: quantum Aac. ) [*](supergredi R: ut pergredi SA. ) [*](nidus S: -os AR. ) [*](perducatur SA. ) [*](proclinent S: proclinentur AR. ) [*](avictu S: abiectu a. )