Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

mutetur. Cum vero [*]()singulae morbo [*]()laborabunt, eadem remedia, quae etiam ovibus, adhibebimus; nam cum distendetur aqua cutis, quod vitium Graeci vocant ὕδρωπα, sub armo pellis leviter incisa perniciosum transmittat humorem, tum factum vulnus pice liquida curetur.

Cum effetae [*]()loca genitalia tumebunt, aut secundae non responderat, defruti sextarius, vel cum id defuerit, boni vini tantundem faucibus infundatur, et naturalia ceroto [*]()liquido repleantur. Sed ne nunc singula persequar, sicut in ovillo pecore praedictum est, caprino medebimur.